Evangelium Secundum Joannem*

Caput 6: Versus 15

Jesus ergo.Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt praevenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet:Percipite regnum quod vobis paratum est.Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit coelos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit:Ut autem sero factum est.Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.
(* Traductions européennes)